- AZYMA
- AZYMAHebr. Gap desc: Hebrew, cuius vocis origo non liquet. Docet tamen ex Arabismo, Bochartus, Gap desc: Hebrew proprie esse puros et sinceros panes et ab omni fermento expurgatos, quod corruptionis esse genus voluerunt multi Veteres. Hinc Hieronym. 1. Corinth. c. 5. v. 6. et rursus Galat. c. 5. v. 9. Modicum fermentum, inquit, totam massam corrumpit: ubi Graece est ζυμοῖ, fermentat. Et Plut. in Quaestion. Rom. vult fermenti usum Flamini Diali fuisse prohibitum; quia ἡ ζύμη καὶ γέγονεν εν φθορᾶς αὐτὸ καὶ φθείρει τὸ φύραμα μιγνυμεν´η, fermentum, cum ipsum sit ex corruptione natum, massae admixtum illam corrumpit. Et paulo post, καὶ ὅλως ἔοικε σῆψις ἡ ζύμωσις εἶναι, atque omnino fermentatio videtur esse putrefactio. Sincerus igitur iure vocatur panis, cui nihil est fermenti admixtum. Quo alludere videtur Paulus 1 Corinth. c. 5. v. 8. ubi festum nos celebrare iubet εν ἀζύμοις εἰλικρινείας, in azymis sinceritatis. Fuisse hunc panem Iudaeis perpetuum, putavit Tacitus, l. 5. Histor. c. 4. Sed Lex illius usum non praescribit ultra septiduum, cuius initium vesperâ diei decimi quarti, finis vesperâ diei vigesimi primi mensis Nisan. Quin, si Iudaeis credimus, septem quidem illis diebus vesci fermentatô pane fuit nefas, sed azymum edere, non nisi primô neceslarium, sex reliquis liberum. Itaque pro Azymis per sex illos dies oryzam edere licuit, aut panicum, aut fruges tostas, aut fructus, ut ex Maimonide et Selomone probat Petavius in Epiphan. ad Audianorum Haer. p. 293. Semel vero Azymos panes per totum mensem comederunt Israelitae, nempe in exitu ex Aegypto, a die 15. primi mensis usque ad 15. et 16. mensis seq. quibus Deus illis largitus est mannam et coturnices, Exod. c. 16. v. 1. 13. etc. Sed necessitate id factum, quia in deserto nihil illis fuit, unde se totô illô mense sustentarent, praeter φύραμα, quod ex Aegypto infermentatum attulerant, Exod. c. 12. v. 39. Quod autem illô annô necessitate factum, id sequentibus repetierunt, ut Legi obsequerentur, in qua Deus septem dies azymos indixisle contentus, illis hôc signô quotannis refricare voluit memoriam praestitae ex Aegypto liberationis. Et quidem e septem his diebus cum medii quinque fuerint ἐργάσιμοι, primum et ultimum pro festis haberi voluit Deus; quia, ut primô ex tam dura libertate in servitutem fuerant asserti, ita septimô Pharaonem cum omnibus copiis suis mare Erythraeum absorpserat. Proinde, maximi momenti illa Lex et ad eius observationem omnes praecise adstricti fuerunt; vetirumque per illos dies non solum fermentum comedere, sed et domi habere, idue sub poena excisionis ex Israele: quâ etiam tenebatur, qui Circumcisionem neglexislet; par namque Sacramenti utriusque, Paschatis ac Circumcisionis ratio. Ab hac tamen poena Maimonides excipit hominum duo genera. 1. eos, qui per errorem; 2. eos, qui minus quam quantum olivam, ex fermentato pane comederant: quorum illis imponit sacrificium offerri solitum, pro delicto per errorem commisso; hos autem caedi vult plag1a rebellionis, vide eum de Ferm. et Azym. c. 1. sect. 1. et 7. Suidas in voce Ζύμη, ab hora 6. decimi quarti diei mensis, σάλπιγγος φωνοῦσης, signô tuba datô, omnem panem fermentatum, si quis apud Hebraeos fuisset reliquus, ignecremari et penitus absumi solitum fuisse, scribit, etc. Plura hanc in rem vide apud Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. ut et infra passim, inprimis ubi de Fermento et Paschate, aliquid etiam ubi de Protopaschitis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.